quinta-feira, 20 de abril de 2017

O CREDO APOSTÓLICO – versão em língua latina

in unum Deum, Patrem Omnipotentem, Factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. 
Et in unum dóminum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula.  Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.  Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis.  Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est.  Crucifíxus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum scripturas, et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris.  Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius Regni non erit finis. 
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit.  Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. 
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam.  Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.  Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam ventúri sæculi.  Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário